quod factum est verbum Domini ad Hieremiam de sermonibus
siccitatis
luxit Iudaea et portae eius corruerunt et obscuratae sunt
in terra et clamor Hierusalem ascendit
maiores miserunt minores suos ad aquam venerunt ad
hauriendum non invenerunt aquam reportaverunt vasa sua vacua
confusi sunt et adflicti et operuerunt capita sua
propter terrae vastitatem quia non venit pluvia in terra
confusi sunt agricolae operuerunt capita sua
nam et cerva in agro peperit et reliquit quia non erat
herba
et onagri steterunt in rupibus traxerunt ventum quasi
dracones defecerunt oculi eorum quia non erat herba
si iniquitates nostrae responderunt nobis Domine fac
propter nomen tuum quoniam multae sunt aversiones nostrae tibi
peccavimus
expectatio Israhel salvator eius in tempore tribulationis
quare quasi colonus futurus es in terra et quasi viator
declinans ad manendum
quare futurus es velut vir vagus ut fortis qui non potest
salvare tu autem in nobis es Domine et nomen tuum super nos
invocatum est ne derelinquas nos
haec dicit Dominus populo huic qui dilexit movere pedes
suos et non quievit et Domino non placuit nunc recordabitur
iniquitatum eorum et visitabit peccata eorum
et dixit Dominus ad me noli orare pro populo isto in bonum
cum ieiunaverint non exaudiam preces eorum et si
obtulerint holocaustomata et victimas non suscipiam ea quoniam
gladio et fame et peste ego consumam eos
et dixi a a a Domine Deus prophetae dicunt eis non
videbitis gladium et famis non erit in vobis sed pacem veram
dabit vobis in loco isto
et dixit Dominus ad me falso prophetae vaticinantur in
nomine meo non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum
ad eos visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et
seductionem cordis sui prophetant vobis
ideo haec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in
nomine meo quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit
in terra hac in gladio et fame consumentur prophetae illi
et populi quibus prophetant erunt proiecti in viis
Hierusalem prae fame et gladio et non erit qui sepeliat eos
ipsi et uxores eorum filii et filiae eorum et effundam super
eos malum suum
et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei lacrimam
per noctem et diem et non taceant quoniam contritione magna
contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer
si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si
introiero in civitatem ecce adtenuati fame propheta quoque et
sacerdos abierunt in terram quam ignorabant
numquid proiciens abiecisti Iudam aut Sion abominata est
anima tua quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas
expectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et
ecce turbatio
cognovimus Domine impietates nostras iniquitatem patrum
nostrorum quia peccavimus tibi
ne nos des in obprobrium propter nomen tuum neque facias
nobis contumeliam solii gloriae tuae recordare ne irritum
facias foedus tuum nobiscum
numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli
possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem
expectavimus tu enim fecisti omnia haec